588. Cancer et Vulpes Cancer, egressus e mari, quodam in loco pascebatur. Vulpes, esuriens, eum conspicata, accedens arripuit. Tum is, cum devorandus iam esset, “Merito,” inquit, “haec patior, qui marinus cum sim, terrestris esse volui.”