587. Cancer et Serpens Serpens una cum cancro societate iuncta vivebat. Porro cancer, cum simplex moribus esset, serpentem ut is quoque astutiam suam exueret admonebat. At ille minime obsequebatur. Cancer itaque, cum dormientem vidisset, quanta vi poterat compressum chelis occidit. Serpens ita necatus, cum humi porrectus iaceret, “Hoc modo,” cancer ait, “et rectum et simplicem antea te esse oportebat; non enim hanc poenam dedisses.”