586. Cancer et Filius Eius Cancer dicebat filio, “Mi fili, ne sic obliquis semper gressibus incede, sed recta via perge.” Cui ille “Mi pater,” respondit, “libenter tuis praeceptis obsequar, si te prius idem facientem videro.”