585. Crocodilus et Tigris Quidam viator, dum iter carperet in calle angustissimo inter rupem arduam et Gangis crepidinem, tigrim efferam huc irruentem adspexit. Gradum retro ferre vult, at etiam crocodilus furens ab hac parte accurrit. Videt ergo se miserum neci geminae expositum, et hinc et illinc pariter. Nulla via utramvis beluam effugere potest, et tigris iam ungues exerebat, in praedam involare parans. Ecce autem crocodilus pernix simul eodem advenit et, omisso homine, dentibus ferratis hanc mediam apprehendit et sub aquas secum rapit. Et qui duplex malum timuit, neutrum subit. Haec narratio vera ostendit periculum duplex aliquando minus simplice nocere.