584. Crocodilus et Homicida Caedem quidam fecerat, eumque propterea hominis interfecti cognati persequebantur. Ad Nilum itaque cum pervenisset, leonem obvium videns ac timore correptus, in arborem adscendit. Ibi vero cum anguem summis in ramis delitescentem invenisset, novo metu perculsus, se in flumen proiecit, ibique a crocodilo devoratus est. Fabula significat quod nec terra, nec aer, neque ipsum aquae elementum, nullus denique locus homicidas defendit.