583. Crocodili Ova et Gallina Gallina olim ova crocodili reperit et incubavit dum fetus excluderet. At illi vix vita frui incoeperunt, morsibus diris altricem enecarunt. Quisquis malos educat, malum sibi fovet.