582. Crocodilus et Canis Canes currendo bibunt ex Nilo flumine, ne rapiantur a crocodillis. Rapidius igitur currens ex Nilo cum bibere coepisset canis, dixit ei crocodillus, “Quod libet labio tuo, noli vereri.” Respondit, “Facerem quod dicis, nisi esse te scirem carnis meae cupidum.”