581. Pisces, Magni et Minuti Piscator sagenam, quam recens iecerat, extraxit. Obsonii autem erat varii referta. Ast piscium minutus quisque effugit in altum, e rete clam elapsus multiforo, dum captivus quicumque magnus in navicula iacuit extentus. Salus fit quodammodo et malorum effugium parvitas; qui autem magnus est opinione vulgi, eum raro videbis periculum effugere.