579. Pisces e Sartagine Exsilientes Pisces, adhuc vivi, in sartagine ferventi oleo coquebantur. Quorum unus “Fugiamus hinc, fratres,” inquit, “ne pereamus.” Tunc omnes, pariter e sartagine exsilientes, in ardentes prunas deciderunt. Maiori igitur dolore affecti, damnabant consilium quod ceperant, dicentes, “Quanto atrociori nunc morte perimus.”