578. Pisces et Quadrupedes Quadrupedes, cum bellum sibi ab avibus esset indictum, cum piscibus foedus inierunt ut, eorum auxilio, se ab avium furore tuerentur. Cum autem optata exspectarent auxilia, pisces negant se per terram ad eos accedere posse. Haec nos admonet fabula ne eos nobis socios faciamus, qui, cum opus sit, nobis adesse non possint.