576. Aves et Auceps Lippus Dum harundines construit et spargit escam auceps, lippientibus et stillantibus oculis, aviculae, ita illum erga se animum gerere clementem et mansuetum ratae, advolant propius et aliquae visco inhaerentes capiuntur. Quas videntes reliquae aucupis morsu praefocari et in sportellam coniici, avolantes, “Heu quam fallaces lacrimae sunt istae,” inquiunt, “quae mortem attulere sociis nostris.” Fabula monet ut caveamus, ne composita specie et ficta bonitate decipiamur.