574. Anser et Gressus Eius Non placebat matri anserculi sui gressus. Docebat igitur ac praecipiebat illi primum, ne, in latus utrumque nutando quasi claudicaret, ita ingrederetur. Pullus, cum hoc tentaret neque succederet res, ramusculos alligat ad cruscula, quibus sustentatus ingrederetur aequabilius, sed illi procumbere in lacunulas et natitare volentem impediebant. Tum mater “Caput saltem,” inquit, “teneto.” Ille, erecto collo, caput sursum immobile tenens, ad obvia quaeque offendebat, cum oculi non prospicerent sed suspicerent. Tum mater “At tu,” inquit, “et pedibus et capite sic utere, ut maiores omnes tui usi fuere.”