573. Anser, Ciconia, et Accipiter Ciconia, dum ad solitum devenisset stagnum, invenit anserem se creberrimis mergentem undis. Inquirit ab ea cur hoc faceret. Respondit, “Consuetudo nobis est. Nam escam in limo reperimus, et accipitris impetum ad nos venientis sic evadimus.” Cui ciconia, “Sum accipitre ipsa fortior. Sed tene amicitiam mecum, et faciam te illi insultare.” Credidit, et protinus eius petivit auxilium. Quae dum cum illa foras in agrum exiret, illico accipiter supervenit et comprehensum anserem unguibus devoravit. Cui anser econtra, “Qui se tam flebili patrono coniungit, peiori nece finiri debet.”