571. Anser et Ova Aurea Anus quaedam anserem alebat, quae illi quotidie ovum aureum excludebat. Anus avarissima, existimans anserem habuisse in visceribus fodinam auream, cupiditate commota, anserem confestim interfecit et, cum viscera perscrutabatur et unicum tantum ovum deprehenderat, spe sublactata inani, exclamabat, “O me infelicem, tantae crudelitatis consciam, quae, non modico contenta lucro, iam omnia perdiderim.”