570. Capones et Coquus Vir quidam complures capones, in eodem ornithobosco inclusos, largo nutricaverat cibo, qui pingues effecti sunt omnes praeter unum, quem ut macilentum irridebant fratres. Dominus, nobiles hospites lauto et sumptuoso accepturus convivio, imperat coquo ut ex his interimat coquatque quos pinguiores invenerit. Hoc audientes, corpulenti sese afflictabant, dicentes, “Quanto praestitisset nos macilentos esse.”