567. Gallinae Pulli et Milvus Gallina frequenter colligit pullos sub ala sua, praecipue contra milvum. Venit semel milvus volitans super pullos suos, et illa vocavit eos. Venerunt sub alas, excepto uno qui invenit vermiculum et beccavit super ipsum ut comederet. Interim venit milvus, et illum pullum rapuit.