566. Gallus Vulpinam Pellem Fugiens Gallus, a vulpe captus, magna difficultate illius manus evaserat. Hic paulo post, visa vulpis pelle, vehementer territus fugiebat. Qui, cum a ceteris irrideretur avibus quod inani timore concuteretur, “Si inter vulpis ungues ut ego,” inquit, “fuissetis, pedum vestigia, nedum pellem illius, timeretis.”