564. Gallina et Ova Serpentis Gallina reperta ova serpentis coepit studiose incubando fovere ut pullos excluderet. Hoc agentem conspicata, hirundo “Stulta!” inquit; “cur in hoc fetu educando operam ponis, qui eductus in te primum omnium iniuriosus est futurus?”