563. Galli Inter Se Pugnantes Galli duo, ut eorum mos est, inter se de ducatu gallinarum acerrime certabant. Qui superior in pugna fuerat, alarum plausu vocisque cantu se victorem fuisse significans, Venere et otio emarcuit. Victus autem, a conspectu gallinarum profugiens, cum cornicibus et pavonibus sese quotidie pugnando exercebat; inferendi vitandique ictus artem ediscebat. Qui, ubi se satis instructum vidit, rediens, adversarium ad pugnam provocatum nullo negotio superavit.