562. Galli Duo Certantes Duo inter se certarant galli gallinacei. Alter, victus, in remoto loco se occultaverat. Alter, victoria potitus, fastigium tecti occupaverat. Ibi cum se, victoria elatus, insolenter iactaret, aquila delapsa sursum illum secum rapuit. Hoc argumento cognoscitur neminem Fortunae et viribus nimis credere aut stulte superbire debere.