560. Gallus, Canis, et Vulpes Canis et gallus, iuncta simul amicitia, una iter faciebant. Nocte autem adventante, cum in locum quemdam arboribus consitum pervenissent, gallus, arbore adscensa, in illius ramis consedit; canis vero, in cavo eiusdem ingressus, inferius recubuit. Nocte interim ad occasum vergente, ubi dies albescere coepit, gallus de more cantare incipit. Quem cum vulpes audisset, illuc protinus, eum vorare cupiens, accessit, stansque sub arbore, ita ipsum est adlocuta, “O avis optime, quam perutilis es hominibus! Descende, quaeso, ut simul carmina nocturna canamus, nosque ad invicem oblectemur.” Cui gallus respondens, “Amica,” inquit, “ad radices arboris propius accede, pulsa truncum, ac ianitorem voca.” Persuasa vulpes ad eum vocandum, accessit. Sed canis, repente prosiliens, eam protinus correptam dilaceravit.