559. Gallus Divinus et Vulpes Famelica vulpes ad arborem, super qua gallus consederat, accedens, exquisitis laudibus illum extollit et divinationis atque praedictionum nomine in primis, “Atque utinam,” inquit, “ea felicitas sit mea, tam eximii vatis caput ut osculari mihi concedatur.” Gallus hanc laudatori suo gratiam referre volens et praebere caput illi osculandum suum, de arbore devolat ad vulpem. Quae illum praehensum asportabat in silvas et deridebat, quod vate isto et divino nihil insipientius neque vecordius umquam se vidisse diceret.