557. Gallus Callidus et Vulpes Vulpes, rustici laqueis cuius plurimas gallinas occiderat capta, rogavit gallum, a quo solo visa fuerat, ut aut cultellum quo laqueum scinderet sibi afferret, aut hero nihil diceret quoad dentibus laqueum abrupisset. Gallus, utrumque pollicitus, dominum propere adiens, narrat vulpem casse detineri. Quem, clava armatum, ad se perdendum venientem vulpes conspicata, “Infelix,” inquit, “et stulta ego, quae credidi gallum mihi fidum fore, cuius tot uxores occideram.”