556. Gallus et Feles Lecticarii Gallus lecticarios feles habebat. Vulpes, ut vidit hunc gloriose vehi, sic est locuta, “Moneo dolum praecaveas, namque si vultus istorum consideres, iudices praedam portare, non sarcinam.” Postquam esurire coepit societas felum, dominum discerpsit et funeris partes fecit.