555. Gallus et Gemma Gallus gallinaceus, dum armato pede sterquilinium dissipando disiicit, invenit gemmam, “Quid,” inquiens, “rem tam fulgurantem reperio? Si gemmarius invenisset, laetabundus exsultaret, quippe qui scivit pretium. Mihi quidem nulli est usui nec magni aestimo. Unum etenim hordei granum est mihi longe pretiosius quam omnes gemmae, quamvis ad invidiam micent diei opprobriumque solis.”