554. Gallus et Fures Fures, qui se per ruinosum parietem in aedes quasdam insinuassent, cum quod auferre possent nihil reperirent, gallum forte strepentem et cantantem comprehendunt et secum asportant. Quem iugulaturi, orantur ab eo sibi ut parcant, suum enim cantum utilem hominibus esse, quos excitet de somno ad opera et laborem. Tum fures “Eo libentius,” inquiunt, “te occiderimus, qui eos suscites quorum vigilantia obstet conatibus nostris.”