553. Gallus et Ancillae Anus quaedam domi habebat complures ancillas quas quotidie, antequam lucesceret, ad galli gallinacei (quem domi alebat) cantum excitabat ad opus. Ancillae tandem, quotidiani negotii commotae taedio, gallum obtruncant, sperantes iam, necato illo, sese in medios dormituras dies. Sed haec spes miseras frustrata est. Hera enim, ut interemptum gallum rescivit, ancillas intempesta nocte surgere deinceps iubet.