551. Psittacus et Dives Vir nobilis psittacum emerat, probe educatum, praenitentem corpore ac bene valentem. Hunc atriensi curandum dedit, at ille totum id negotii reiicit ad ianitorem, ianitor ad topiarium, topiarius demum ad inertes pedisequos, qui, flocci aestimantes satis necne herili psittaco fiat, illum saepe et saepius cibique potusque indigentem negligunt. Adiguntque ut gemat, pristinam sortem recolens, et dicat, “Quanto mihi beatior vita erat sub casa paupere heri prioris! Dapes quas naturae meae convenire scisset, caute eligebat, sedulo praeparabat, et copiose largiebatur. Ille quidem solus altor mihi, sed optimus. Nunc in nobilis huiusce domo superba, ubi credidi sortem mihi meliorem fore, vita mea servis plurimis commendatur et interea, miser, fame longa conficior.” Si benefaciendi curam idoneus unus susceperit, praestat multitudini.