550. Psittacus et Turtur Psittacus, ex oriente in occidentem delatus, ubi huiusmodi aves nasci non consueverunt, admirabatur sese in maiori pretio et honore haberi quam in natali consuevisset solo, nam caveam eburneam argenteis contextam virgis incolebat suavissimisque alebatur cibis, quod ceteris avibus occidentalibus, quae neque in forma, neque exprimendis humanis vocibus erant inferiores, non contingebat. Tunc turtur, in eadem cavea conclusus, “Hoc,” inquit, “nulla est admiratione dignum; nulli enim in patria meritus honor exhiberi solet.”