549. Psittacus Honoratus Psittacus, in aula regis degens, interrogabatur a ceteris avibus quid ita in magno haberetur honore. Quibus ille, “Quia,” inquit, “exprimendi humanas voces artem edoctus sum.” Fabula nos admonet ut bonas et liberales ediscamus artes, si volumus ubique clari honorabilesque haberi.