548. Pavo et Grus Pavo, coram grue pennas suas explicans, “Quanta est,” inquit, “formositas mea et tua deformitas!” At grus, evolans, “Et quanta est,” inquit, “levitas mea et tua tarditas!”