547. Pavo et Aquila, Disputantes Aquila se in pulchritudine ceteris avibus praeferebat, cunctis hoc verum esse affirmantibus. Pavo autem secum dicebat, “Non pennae te formosam, sed rostrum et ungues efficiunt, quorum timore nulla ex nobis audet tecum de formositate certare.”