544. Pavo et Iuno Pavo graviter conquerebatur apud Iunonem, dominam suam, quod vocis suavitas sibi negata esset dum luscinia, avis tam parum decora, cantu excellat. Cui Iuno “Et merito,” inquit, “non enim omnia bona in unum conferri oportuit.”