543. Luscinia et Sagittarius Sagittarius lusciniam capit sed luscinia ait, “Si me occideris, nequaquam tuum ventrem implere valebis; sed, si me dimittere velles, tria tibi mandata darem utilissima.” Ille vero promisit quod eam dimitteret, et illa ait, “Numquam rem, quae apprehendi non potest, apprehendere studeas; de re perdita numquam doleas; verbum incredibile numquam credas.” Ille, ut promiserat, eam dimisit. Luscinia igitur dixit, “Vae tibi! Est enim in visceribus meis margarita quae struthionis ovum sua vincit magnitudine.” Ille, contristatus, eam apprehendere conebatur. Et luscinia, “Nunc pro certo cognovi te fatuum esse, quia de me perdita doles, et me temptasti capere cum nequeas apprehendere, et insuper margaritam tam grandem in visceribus meis esse credidisti, cum ego tota ad magnitudinem ovi struthionis non valeam pertingere.”