542. Luscinia et Cicindela Dum luscinia, super lauro sedens, sonis canoris noctem quondam aestivam mulcet, cicindela ignes suos iactare et gloriari incepit, rata se sidus terrestre esse et sic dictitans. Luscinia admonet, “Nunc cum tenebrae tibi favent, micas quidem lumine aliquo insignis, sed simul lux publica umbram expulerit et te afflaverit, turpicula bestia videberis, qualis es.”