541. Luscinia et Acanthis Luscinia et acanthis ante fenestram in caveis inclusae pendebant. Luscinia cantum iucundissimum incipit. Pater filium interrogat utra avis tam suaviter canat, et ostendit ei utramque. Filius statim, “Sine dubio,” inquit, “acanthis ista est, quae sonos illos suavissimos edit; pennas enim habet pulcherrimas.” Haec fabula eos reprehendit qui homines ex vestibus et forma aestimant.