540. Luscinia et Hirundo Hirundo, praetervolans silvam, audivit aliquando lusciniam cantantem, cuius modulatione delectata constitit et, postquam cantare desiit, his verbis compellat, “Luscinia soror, quid hic solitaria agis in silvis et tam mirabiles concentus ac modulationes inter nemora et feras, dignas auribus regum, prodigis ac proiicis? Linque, linque solitudines ingratas et mutas, et confer te ad urbes et homines.” Cui illa, “Noli meae, soror, felicitatis invidere; scio quid urbes et alae regum et turba hominum pariant molestiarum, quas experta sum. Solitudinem amo, innocentiae custodem et asseclam; hic Deo, hic Angelis, hic mihi meas modulationes canto.”