539. Luscinia, Accipiter, et Auceps Accipiter, in nidum lusciniae cum sederet, parvos in illo invenit pullos. Supervenit luscinia et rogabat illum parcere pullis. Ait accipiter, “Faciam quod vis, si mihi bene cantaveris.” Luscinia tamen metu pavebat; denique coacta et dolore plena cantavit. Accipiter qui praedam captaverat ait, “Non bene cantasti.” Apprehenditque unum de pullis eius et devorare coepit. Ex diverso venit auceps et, calamo silenter levato, accipitrem, contracto visco, in terram deiecit. Qui aliis insidiantur, timere debent ne capiantur.