538. Luscinia et Accipiter Luscinia, ab accipitre famelico comprehensa, cum se ab eo devorandam intellegeret, blande eum rogabat ut se dimitteret, pollicita pro tanto beneficio ingentem mercedem sese relaturam. Cum autem accipiter eam interrogaret quid gratiae sibi referre posset, “Aures,” inquit, “tuas mellifluis cantibus demulcebo.” “At ego,” inquit accipiter, “malo mihi ventrem demulceas. Sine tuis enim cantibus vivere; sine cibo non possum.”