536. Olores et Anseres Olores et anseres, amici inter se facti, exierant quondam in campos. Quibus coniunctim pascentibus, superveniunt venatores. Olores, corporis celeritate et volatu, tuto evadunt periculum. Anseres autem, natura tardiores, deserti ab amicis, in venatorum incidunt manus. Haec fabula arguit eos qui amicos suos non adiuvant totis viribus, sed produnt in periculis.