535. Cygnus et Corvus Cum cygnum vidisset corvus, aemulari colorem voluit. Sed arbitratus e lavacris eum provenire, relictis aris unde nutriebatur, ad lacus et flumina vitam egit. Et cum lavaret quidem corpus, non mutavit; pastu vero destitutus, mortuus est. Naturam non potest transmutare vivendi genus.