534. Cygnus et Ciconia Cygnus, moriens, interrogabatur a ciconia, cur in morte, quam cetera animalia adeo exhorrent, multo suaviores quam in omni vita emitteret sonos, cum potius maestus esse deberet. Cui cygnus “Quia,” inquit, “neque cibi quaerendi cura amplius cruciabor, neque aucupum laqueos extimescam.”