533. Olor et Anseres Pecuniosus quidam, qui anseres haberet domi, emit et olorem, et inter illos aluit; audierat enim suavissimum esse cantum olorinum. Cum autem vellet ad epulas iugulare nocte quadam anserem, ideo enim alebantur, forte cepit olorem, quod tenebrae discrimen inter hunc et illos fieri nullum sinerent. At olor carmen dulcissimum, quod aiunt illos facere solere ubi instare mortem sentiant, accinit, atque ita cognitus servatur. Commendat fabula doctrinam et in primis musica studia, quibus etiam mors ipsa saepe avertatur.