532. Cygnus et Herus Eius Cygnos aiunt circa mortis tempus canere solere. Quidam igitur, cum in cygnum venalem incidisset eumque simul mansuetum ac mite animal esse audivisset, illico emit. Is deinde, cum convivium aliquando ageret, cygnum, ut caneret, accivit. At ille tunc omnino siluit. Postea vero, cum moriendum sibi esse intellegeret ac flebiliter caneret, “Mehercle,” ei herus ait, “si tu non cantas nisi cum sis moriturus, plane stultus ego fui, quod te ad canendum antea impuli, non occidi.”