531. Perdix, Gallus, et Venator Venatori cuidam, dum sibi cenam parabat, amicus repente supervenit. Is vero, cum nullas aves haberet in cavea, nihil enim ea die venatus fuerat, confestim ad perdicem quamdam interficiendam se contulit, quam cicurem fecerat et ad venandum egregie docuerat. Quod ubi illa vidit, ne se occideret exorabat; “Quid enim,” aiebat, “me caesa, tibi retia proderunt, si quando venatum exibis? Quis tibi avium turmas congregabit?” His auditis, venator perdicem dimisit et ad gallum capiendum se convertit. At ille, ex summo tecti fastigio clamans, “Quomodo posthac,” aiebat, “scire poteris, quantum ortus distet aurorae? Si me horarum indicem neci dederis, quis tibi quae mane sunt facienda commemorabit?” Sed venator “Aptas,” inquit, “venationi tempestates bene cognoscis, attamen aliquid oportet habere, quod amicus meus cenare possit.”