530. Perdices et Vespae Vespae atque perdices, siti olim correptae, ad agricolam quemdam se contulere et, ab eo potum petentes, summas illi pro potu gratias se relaturas pollicitae sunt, perdices quidem vineas fodere ac racemos pulcherrimos reddere, vespae vero, arva circumeundo, suis aculeis fures abigere. At rusticus “Duos,” inquit, “boves habeo, qui licet nihil promittant, omnia tamen mihi optime praestant. Potum itaque praebere melius est illis quam vobis.”