528. Perdix et Auceps Auceps, retibus extensis, captabat perdicem. Volucris illa, captata, supplicabunde illum rogabat ut se demitteret, promittens se in retia plurimas aves allecturam. Cui auceps, “Nequaquam hoc faciam, nam procul dubio me decipies, quae sodales tuos proditura es.” Fabula docet numquam fidem illis adhibituram, qui alios semel fefellerunt.