527. Perdix et Villica Perdix, gravibus infortuniis vexata, ad villicam confugerat. “Matris miserere,” inquit, “quae potes sine metu parere et educare liberos! Venator, heu, crudelis atque barbarus, ova me incubare non sinit et, ferocius ingruens, nido expulit. Te ergo nunc obtestor, O bona, per dulce matris nomen, habere me hospitam velis, et nidum meum transfer in domum tuam.” Villica his precibus ultro annuit et iureiurando hospitali se obligat. Ad ova indicata properat, colligit et in cubiculi secreti angulo locat. Laeta tenerum gregem exsistere videt, at ubi corpus atque pinguitudinem pullis venisse advertit, dulce et utile horum carnibus vesci meminit et epulum solemne viro praeparandum esse. Heu, misellos necat et verubus fixos coquit; ipsamque matrem elixam iusculo condit. Ubi utilitas pugnat, fides facile vincitur.