524. Palumbes, Cornix, et Venator Venator, collineans, arcum tendebat, visa palumbe. Cui cornix, “Quid restitas? Hanc sagittam quae tibi minatur non vides?” “Video,” inquit illa, “sed quam venator retro ad se reducit, me petere nedum velit.” Dum misera palumbes sic ipsam se decipit, sagitta volans transverberat improvidam.