520. Columbae Duae, Maritus et Uxor Dicitur enim quod duae columbae erant in uno loco et habuerunt frumentum collectum in uno vase. Frumentum erat molle et vas erat plenum. Fecerunt itaque pactum inter se ut neutra comederet de frumento. Calefacto aere et desiccato frumento, diminutum est et oppressum videbatur. Rediit maritus et putans quod illud comedisset uxor, eam tantum verberavit quod mortua est. Postquam vero pluit; frumento remollificato, vas repletum est. Ille autem videns quod iniuste uxorem verberavit, intantum flevit quod mortuus est.